In interiore uero faucium parte interdum exulceratio esse consueuit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur: uolunt etiam uaporem calidum ore recipi. Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque uitio iam haerenti. Sed si bene uitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus eius est, superuacua sunt. Vtique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim. [2] Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei Lycium est, quod idem quoque aeque probat, uel porri uel marrubii sucus, uel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, uel lini semen contritum et cum dulci uino mixtum. [3] Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi uero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse conuenit; aqua dari potest uel pura, uel in qua malum Cotoneum palmulaeue decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus neque acutum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, ne uehementer et diu laedat, desiderat.