[8] Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodue papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Leuibus quoque tumoribus facile subuenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum; uer est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed aluus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.