[10] Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque euenit interdum ex simili uitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nominant.—Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die uapore aquae calidae fouendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.