[4] Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit. Nam si sine neruis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus euocandum patet, paruaque postea cicatrix fit. At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent: necessaria uero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter neruos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur.