[3] Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae conbustae P. #1108 II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim uel aqua uel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.