Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris uentura sit: ita fieri potest, ut, si subito uenerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inuentum.