[2] —Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualentissima auxilia est. Si ista non soluerunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admouendae sunt cucurbitulae; mouenda urina; aluos, si compressa est, ducenda. Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare.