[3] Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.