[4] Nam leuia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, conuenit etiam simplex ueri [erroris] confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit.