[11d] Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti.