[4] Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam uideat, sed uires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo corpora simul sustineat.