[8a] Pili uero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae [superioris] summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.—