[2] Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod genus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat.