[2b] balneo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.