[5] Haec pertinent ad uniuersum: nunc ad ea loca, quae praeposui, ueniam. Si ex gingiuis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum uinum; si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, euenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admouere.