[9] Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si uehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere.