[3] Quarta ab eodem uertice per medium caput ad frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum uero in capite os post aurem est, qua capillus, ut uerisimile est, ob id ipsum non gignitur.