[9c] Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. #1108 V; saxi calcis P. #1108 VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque uiris et feminis, quibus menstrua non proueniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.