Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eueniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam; eoque in angusto magis spes est.