[4e] Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in uulneribus [in fistulis]; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum [facile] est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio seruabitur.