[2b] Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109; murrae, misy cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II. Haec ex uino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et uinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. #1108 #1109; gallae P. #1108 #1109; omphaci P. #1108 I; sucum Punici mali.