[6] At in tabe eius, qui saluus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, eiusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est febrem omnino non esse; secundum est tantulam esse, ut neque cibum inpediat neque crebram sitim faciat. Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est.