[2] Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusatione[m] non merentis stomachi habent.