[15] Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur; sub costis uero prioribus, quinque, quas ΝΟΘΑΣ Graeci nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a ceruice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant.