[6] Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub diuo quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa.