[3] Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem †posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, uis neruis restituta est.