[7] At si plures accessiones eodem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet; si altera longior, altera breuior, post longiorem: si altera grauior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec tempore, et post eam dandum.