Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis nonnumquam dolor esse consueuit.—In isdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisue commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inueterauerunt, uix citra ustionem finiuntur.