[2c] Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fouere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina †iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.