[8] Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fouenda est. At inimica sunt uinum, balneum, uenus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclaue calidum et inclusum, multa uestimenta corpori iniecta. Etiam frictiones * * ubi bene etiam sanguis conquieuit. Tum uero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.