Sanguinem incisa uena mitti nouum non est: sed nullum paene esse morbum, in quo non mittatur, nouum est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus uetus est: in pueris uero idem experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.