[2] si hunc euaserunt, sine periculo sunt.—Eadem omnia ratione curantur idque conuenit * * * Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime uel calescit uel refrigescit. Mitti uero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt.