[4] Fere uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur; quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet.