[16] Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientia tubercula, quae phymata uocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P. #1108 I; lapidis eius quem pyriten uocant P. #1108 IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.