[3] Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae uel halicae uel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Vbi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa. Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.