[4] Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animaduertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per uires licebit: potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.