[3] Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod ΕΙΛΙΚΡΙΝΕΣ Graeci uocant, fieret.