[4] Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.
Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent.