[9] Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint; quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem mortem uel maturiorem denuntiant.