[4a] Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inueterauit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.