[31e] Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi uero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.