[6] Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc soluit. Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat. Haec medicis accepta sunt.