[14] Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt uictus, uehiculum et nauis, et sorbitio. Aluus cita utique uitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.