[2] Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id ΠΑΡΑΣΥΝΑΓΧΗΝ appellant.—Quicquid est, si uires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere aluum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admouetur, ut id, quod strangulat, euocet. Opus est deinde fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admouere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.