[3] Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.