[2] Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus. In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde diuidenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.