[4] Si uero his morbus leuatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam ualetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in latiorem; itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum reuertantur.