[1a] Ex uulua quoque feminis uehemens malum nascitur proximeque a[b] stomacho uel adficitur haec uel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro reuertens perpetuum est.—Vbi incidit, si satis uirium est, sanguis missus adiuuat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus.