[3c] Ac primum a uictus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; aluus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus acribus; potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in is, quos ΦΑΓΕΔΑΙΝΑ urgebit, atque is, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et uictus quidem talis necessarius est.