[4a] Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum.